Augustinus, Epistolae, 186, 12, 41.
1 | Sed fortassis tu alium in te transfigurasti, cum haec diceres, nec aliquas de carne concupiscente adversus spiritum, quamvis ei non consentias, molestias importunas pateris et odiosas: verumtamen et tu, et quisquis haec patitur, et gratiam Christi per quam de corpore mortis huius liberetur exspectat, nondum quidem evidenter in seipso, sed in illo homine latenter ibi erat, quando cibus vetitus tangebatur, et concipiebatur longe lateque per cunctos itura perditio. |
2 | De orando autem, et gemitibus flagitando proficiendi ac recte vivendi adiutorio, quae tua non fervet epistola? |
3 | quid est tui quantumcumque sermonis, ubi non sit sparsum gemebunda pietate quod in oratione dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13). |
4 | Invicem itaque nos et consolemur in his omnibus, et exhortemur, et quantum dat Dominus adiuvemus. |
5 | Quae autem, et de quibus audierimus quae multum dolemus et facile credere nolumus; audiet a communi amico Sanctitas tua, quo in Dei misericordia cum salute remeante speramus nos de omnibus fieri posse certissimos. |