Augustinus, Epistolae, 186, 12, 40.
1 | Quid enim uberius et veracissima confessione plenius, quam illud est in quadam epistola tua, ubi naturam nostram non mansisse, ut condita est, sed vitiatam esse per illum generis humani patrem, humiliter deplorasti dicens: Pauper ego et dolens, qui adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum, et plus de primo quam de secundo Adam carnis sensibus et terrenis actibus refero, quomodo tibi audebo me pingere, cum coelestis imaginis inficiator prober corruptione terrena? |
2 | Utrinque me concludit pudor. |
3 | Erubesco pingere quod sum; non audeo pingere quod non sum: odi quod sum; et non sum quod amo. |
4 | Sed quid misero mihi proderit odisse iniquitatem, et amare virtutem; cum id potius agam quod odi, nec elaborem piger id potius agere quod amo? |
5 | Ipse discors et intestino bello distrahor, dum spiritus adversus carnem, caro adversus spiritum dimicat, et lex corporis lege peccati legem mentis impugnat. |
6 | Infelix ego, qui in me venenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno digessi! |
7 | Durat enim mihi illud per Adam virus paternum, quo universitatem generis sui pater praevaricatus infecit (Paulinus, in Epist. 8, ad Severum): et caetera quae de hac miseria multa connectis ingemiscendo, exspectans redemptionem corporis tui, et nondum re, sed spe salvum te esse cognoscens (Rom. VIII, 23, 24). |