Augustinus, Epistolae, 186, 11, 38.
1 | Non autem ideo pro istis non orare debemus, quia si non corriguntur, eorum imputandum est voluntati, qui nolunt credere etiam ad hoc ipsum sibi necessariam gratiam Salvatoris, quod putant consistere in solis viribus voluntatis Nam et illi quibus sunt isti in hac causa omnino simillimi, de quibus hoc dixit Apostolus, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti, profecto suae voluntatis vitio non credebant. |
2 | Non enim ut essent infideles, cogebantur in vitium; sed nolendo credere, infidelitatis crimine non carebant. |
3 | Et tamen quia voluntas, ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus opituletur, dicente ipso Domino cum de non credentibus loqueretur, Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre (Ioan. VI, 66); propter hoc et Apostolus, quamvis eis instanter Evangelium praedicaret, parum tamen esse credebat, nisi pro illis etiam oraret ut crederent: ait enim, Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem; et tunc adiunxit illa quae diximus, Testimonium enim illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, etc. |
4 | Oremus ergo pro illis, sancte frater. |