Augustinus, Epistolae, 186, 11, 37.
1 | Sed quid plura? |
2 | Non solum ad istos vitandos cauti esse debemus, verum etiam ad docendos vel monendos, si patiantur, pigrescere non debemus. |
3 | Plus eis tamen sine dubitatione praestamus, si ut corrigantur oremus, ne cum tantis ingeniis vel pereant, vel alios perdant praesumptione damnabili: quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; id est, iustitiam quae a Deo est ignorantes, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 2, 3). |
4 | Quibus utique, quoniam christiani appellantur, magis observandum est quam Iudaeis, de quibus hoc dixit Apostolus, ne offendant in lapidem offensionis (Id. IX, 32), velut argute defendendo naturam et liberum arbitrium, quemadmodum philosophi huius mundi, qui vehementer egerunt ut putarentur vel putarent sibi beatam vitam virtute propriae voluntatis efficere. |
5 | Caveant ergo isti ne per sapientiam verbi evacuent crucem Christi (I Cor. I, 17), et hoc sit eis offendere in lapidem offensionis. |
6 | Natura enim humana etiamsi in illa integritate in qua condita est permaneret, nullo modo seipsam Creatore suo non adiuvante servaret: cum igitur sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest reparare quam perdidit? |