Augustinus, Epistolae, 186, 10, 36.
1 | Ubi est ergo, Quid est homo, nisi quod memor es eius (Psal. VIII, 5)? |
2 | Ubi postremo illa testimonia, quae Ierosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut in eisdem Gestis legitur, ipsi Pelagio se dixisse commemorat, cum ad eum perlatum esset quod sine gratia Dei diceret absque peccato hominem esse posse? |
3 | Haec sunt enim ab illo dicta tria testimonia valde magna contra huiusmodi impiam praesumptionem, quod Apostolus ait: Plus omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10); et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16); et, Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam (Psal. CXXVI, 1). |
4 | Quomodo ergo quod Deus iubet, sine adiutorio ipsius vel difficile impletur, cum si Dominus non aedificet, in vanum aedificans laborasse dicatur; neque scriptum sit, Est quidem volentis, atque currentis, facilius autem miserentis est Dei, sed scriptum sit, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; non quia nulla est hominis voluntas atque cursus, sed quia nihil potest, nisi ille misereatur: nec Apostolus dixerit, Et ego, sed dixerit, Non ego autem, sed gratia Dei mecum: non quia ipse nihil boni agebat, sed quia nihil ageret, si illa non adiuvaret? |
5 | Quanquam illa possibilitas liberi arbitrii tam in bonum quam in malum ex aequa lancis perpensione nec huic facilitati locum relinquit, quam saltem videtur esse confessus dicendo, Facilius possunt implere per gratiam, facilius impletur per gratiam bonum, facillime autem sine gratia fit malum: profecto ista possibilitas non aequa lance perpenditur. |