Augustinus, Epistolae, 186, 10, 35.
1 | Videtur ergo auxilium gratiae tanquam ex abundanti putare concedi, id est, ut etiamsi non concedatur, habeamus tamen ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium. |
2 | Quod ne existimemur de illo temere suspicari, et fortasse quis dicat sic eum sentire forte ac firmum ad non peccandum liberum arbitrium (quamvis sine Dei gratia id efficere atque adimplere non possit), sicut sanos oculos firmos dicimus ad videndum, quod tamen nullo modo facere possunt, si desit lucis auxilium; alio loco quid diceret, vel quid putaret ostendit, ubi ait, Ideo Dei gratiam hominibus dari, ut quod facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. |
3 | Utique cum dicit, facilius, quid vult intelligi, nisi et gratia si desit, posse per liberum arbitrium, vel facile, vel etiam difficile quae divinitus iubentur impleri? |