monumenta.ch > Augustinus > 34
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 10, 35.

Augustinus, Epistolae, 186, 10, 34.

1 Nec in istis libris recentioribus, quos idem Pelagius post illud iudicium dicitur edidisse, quamvis adiutorio divinae gratiae consentire videatur, quid de hac re sentiat satis evidenter apparet.
2 Aliquando enim ita paribus momentis potestatem voluntatis aequa lance perpendit, ut quantum ad peccandum, tantum etiam ad non peccandum valere definiat: quod si ita est, nullus locus adiutorio gratiae reservatur, sine qua nos dicimus ad non peccandum nihil voluntatis arbitrium valere.
3 Aliquando autem quotidiano gratiae Dei muniri nos confitetur auxilio, quamvis habeamus ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium: quod utique invalidum et infirmum debuit confiteri, donec sanentur omnes languores animae nostrae.
4 Non enim pro infirmitate corporis precabatur, qui dicebat, Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea: nam ut ostenderet pro anima se rogare, secutus adiunxit, et anima mea turbata est valde (Psal. VI, 3, 4).
Augustinus HOME