Augustinus, Epistolae, 186, 9, 33.
1 | Haec omnia Pelagius sic anathematizavit, quod satis Gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis attulerit; unde fit consequens ut quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem iudicii, et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia: Adam, nisi peccasset, non fuisse moriturum: quod peccatum eius non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum: et quod infantes nuper nati non sint in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem, ut ad ipsos pertineat etiam quod breviter ait Apostolus, Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. |
2 | Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22). |
3 | Unde fit ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possint. |
4 | Confiteatur etiam, divites baptizatos, etiamsi divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus dicens, Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnia abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19), non eos regno Dei posse privari. |
5 | Fateatur gratiam Dei et adiutorium etiam ad singulos actus dari; eamque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est gratis data per eius misericordiam qui dixit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero (Exod. XXXIII, 19). |
6 | Fateatur filios Dei vocari posse illos qui quotidie dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): quod utique veraciter non dicerent, si essent omnimodo sine peccato. |
7 | Fateatur esse liberum arbitrium, etiam si divino indiget adiutorio. |
8 | Fateatur quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis et illic habeamus propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adiutorio Dei nostram provenire victoriam. |
9 | Non enim aliter verum erit quod Apostolus ait: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. |
10 | Fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum merita eorum; quandoquidem etiam ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: Ne forte det illis Deus poenitentiam (II Tim. II, 25). |
11 | Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et in ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis Gestis verba consentit. |
12 | Neque enim illa quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria, fideli corde teneantur, et aperta confessione promantur. |