monumenta.ch > Augustinus > 32
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 9, 33.

Augustinus, Epistolae, 186, 9, 32.

1 Praeter illa enim quae, quo modo potuit, ausus est qualicumque ratione defendere, obiecta quaedam sunt, quae nisi remota omni tergiversatione anathematizasset, ipse anathematizatus exisset.
2 Obiectum est enim eum dicere: Quia Adam sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: et quod peccatum eius ipsum solum laeserit, et non genus humanum: et quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem: et quod neque per mortem vel per praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat: et infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam: et divites baptizatos, nisi omnibus renuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei: et gratiam Dei atque adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse vel in lege atque doctrina: et Dei gratiam secundum merita nostra dari: et filios Dei non posse vocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti: et non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, vel non facere: et victoriam nostram non ex Dei adiutorio esse, sed ex libero arbitrio: et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerint misericordia.
Augustinus HOME