monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, Epistolae, 186, 8, 30. <<<    

Augustinus, Epistolae, 186, 8, 31.

1 Ipse vocavit nos non solum ex Iudaeis, verum etiam ex Gentibus; quoniam et illius Ierusalem filios, quae interfecit Prophetas, et lapidavit missos ad se, quamvis ipsa nolente collegit ipse quos voluit (Matth. XXIII, 37), et ante incarnationem suam, sicut ipsos Prophetas, et posteaquam Verbum caro factum est, sicut Apostolos et hominum millia qui et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum posuerunt (Act. II, 41, et IV, 4, 34, 35).
2 Omnes quippe illi filii sunt Ierusalem nolentis ut colligerentur, qui tamen illa nolente collecti sunt; de quibus dicit: Si ego in Beelzebub eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt?
3 Ideo ipsi iudices vestri erunt (Matth. XII, 27).
4 De iis praedictum erat: Si fuerint filii Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai, X, 22; Osee I, 10; Rom. IX, 24-27).
5 Non potest excidere verbum Dei, nec repulit plebem suam quam praescivit, quae tamen reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
6 Si autem gratia, quod saepe dicendum est, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia: non haec utique nostra, sed Apostoli verba sunt (Rom. XI, 2, 5, 6).
7 Quod ergo ad Ierusalem nolentem colligi filios suos ille clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios volentes Ecclesiae colligi nolunt: nec saltem post iudicium quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur; de quo damnatus exisset, nisi obiecta sibi contra gratiam Dei, dicta quae obscurare non potuit, ipse damnasset.
Augustinus HOME