monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, Epistolae, 186, 8, 29. <<<     >>> 31.

Augustinus, Epistolae, 186, 8, 30.

1 Quae cum ita sint, audeant disputare, et quibus possunt persuadere contendant, Deum iustum, apud quem non est iniquitas, parvulos a peccatis propriis innocentes, si nec illo ex Adam obligati et obstricti sunt, morte perpetua damnaturum.
2 Quod si absurdissimum est et a iustitia Dei penitus alienum, et tamen nullus qui se meminit catholicae fidei christianum, negat aut dubitat parvulos non accepta gratia regenerationis in Christo, sine cibo carnis eius et sanguinis potu, non habere in se vitam, ac per hoc poenae sempiternae obnoxios; profecto restat ut quia ipsi non egerunt aliquid boni aut mali, ideo mortis eorum iusta sit poena, quia in illo moriuntur, in quo omnes peccaverunt; unde in isto solo iustificantur, a quo peccatum nec originale trahi potuit, nec proprium perpetrari.
Augustinus HOME