1 | Quod propterea commemoravimus, quoniam quidem apud vos, vel in vestra potius civitate, si tamen verum est quod audivimus, tanta pro isto errore quidam obstinatione nituntur, ut dicant facilius esse ut etiam Pelagium deserant atque contemnant, qui haec sentientes anathematizavit, quam ab huius sententiae, sicut eis videtur, veritate discedant. |
2 | Si autem cedunt Sedi apostolicae, vel potius ipsi magistro et domino Apostolorum, qui dicit non habituros vitam in semetipsis, nisi manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem, quod nisi baptizati non utique possunt; nempe aliquando fatebuntur parvulos non baptizatos vitam habere non posse, ac per hoc, quamlibet tolerabilius omnibus qui etiam propria peccata committunt, tamen aeterna morte multari. |