1 | Ac per hoc contra sententiam Domini disputabit dicentis, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est panis qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur; non enim de ista morte loquebatur, quam necesse est patiantur etiam qui de ipso pane manducant: et paulo post, Amen, amen dico vobis, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioan. VI, 49, 50, 54); utique illam quae post hanc mortem futura est: et contra apostolicae Sedis auctoritatem, ubi de hac ipsa re cum ageretur, hoc testimonium adhibitum est evangelicum, ne parvuli non baptizati vitam posse habere credantur (Innocent. in Epist. 182, n. 5): et contra ipsius Pelagii verba apud episcopos a quibus audiebatur, expressa, ubi anathematizavit eos qui dicerent infantes non baptizatos habere vitam aeternam. |