Augustinus, Epistolae, 186, 8, 27.
1 | Quisquis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi qui dixit, Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): non enim ait, Quod periturum fuerat, sed quod perierat; quid ostendens, nisi peccato primi hominis universi generis humani periisse naturam? |
2 | qui ergo aliter docet, et non acquiescens ei quae secundum pietatem est doctrinae (II Tim. VI, 3), contra gratiam Salvatoris, et contra sanguinem Redemptoris tanquam salvam et liberam naturam defendit humanam, et christiano tamen censeri vocabulo affectat; quid de parvulorum discretione dicturus est, cur alius in vitam secundi hominis assumatur, alius in morte primi hominis relinquatur? |
3 | Si dixerit liberi arbitrii merita praecessisse; respondet Apostolus quae supra diximus de nondum natis neque aliquid agentibus boni aut mali. |
4 | Si autem dixerit quod adhuc in libris quos nuperrime Pelagius perhibetur edidisse, defenditur; quamvis iam videatur anathematizasse in episcopali iudicio Palaestino eos qui dicunt quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum: si dixeris ambo sine iudicio natos, nec aliquid de primi hominis damnatione traxisse; profecto quoniam negare non audet in regnum coelorum adoptari eum qui fuerit regeneratus in Christo; respondeat quid de illo futurum sit, qui nulla sua culpa non baptizatus, ista fuerit temporali morte praeventus. |
5 | Si non putamus esse dicturum quod innocentem Deus, nec habentem originale peccatum ante annos quibus habere poterat proprium, aeterna morte damnabit; cogitur itaque respondere quod Pelagius in ecclesiastico iudicio, ut aliquo modo catholicus pronuntiaretur, anathematizare compulsus est, infantes, etiamsi non babtizentur, habere vitam aeternam: hac enim negata, quid nisi mors aeterna remanebit? |