1 | Caeteri autem homines ad istam societatem non pertinentes, quorum tamen et animam et corpus Dei bonitas operata est, et quidquid habet ipsa natura praeter vitium, quod eidem inflixit superbientis voluntatis audacia, propter hoc a Deo praesciente creati sunt, ut in his ostenderet liberum desertoris arbitrium sine sua gratia quid valeret; et in eorum iustis et debitis poenis vasa misericordiae, quae non suorum operum meritis, sed gratuita Dei gratia sunt ab illa concretione discreta, quid sibi collatum esset addiscerent; ut omne os obstruatur (Rom III, 19), et qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor I, 31). |