monumenta.ch > Augustinus > 25
Augustinus, Epistolae, 186, 7, 24. <<<     >>> 26.

Augustinus, Epistolae, 186, 7, 25.

1 Certus est ergo Dei praescientiae definitus numerus, et multitudo sanctorum, quibus diligentibus Deum, quod eis donavit per diffusum in cordibus eorum Spiritum sanctum, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt.
2 Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
3 Quos autem praedestinavit, illos et vocavit: hic subaudire debemus, secundum propositum.
4 Sunt enim et alii vocati, sed non electi; ac per hoc non secundum propositum vocati.
5 Quos autem vocavit (hoc est secundum propositum) illos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 28-30).
6 Hi sunt filii promissionis, hi sunt electi qui per electionem gratiae salvi fiunt, ubi dictum est: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia.
7 Haec sunt vasa misericordiae, in quibus Deus etiam per vasa irae notas facit divitias gloriae suae.
8 Horum fit per Spiritum sanctum cor unum et anima una (Act. IV, 32), quae benedicit Deum, et non obliviscitur omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus eius; qui sanat omnes languores eius; qui redimit de corruptione vitam eius; qui coronat eam in misericordia (Psal. CII, 2, 2), quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei.
Augustinus HOME