3 | Tu ergo, quis es qui respondeas Deo; si volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, quod et malis bene uti optimus possit, malis duntaxat non conditione divina, sed vitiata voluntatis iniquitate natura, quae a Deo conditore condita est bona, pertulit in multa patientia vasa irae aptata in interitum: non quod illi essent necessaria, sive angelica sive humana peccata, cui nec iustitia creaturae cuiusquam est necessaria; sed ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, ne se in bonis operibus tanquam de propriis extollerent viribus, sed humiliter intelligerent, nisi illis Dei gratia non debita, sed gratuita subveniret, id fuisse reddendum meritis suis, quod aliis in eadem massa redditum cernerent? |