Augustinus, Epistolae, 186, 7, 23.
1 | Etenim etiam illud dici potest, sive sit gratia qua iustificantur iniusti, de qua nobis dubitare fas non est, sive, ut quidam volunt, semper praecedat liberum arbitrium, cuius meritum sequatur vel poena vel praemium, cur omnino creati sunt quod Deus ita peccaturos, ut aeterno essent igne damnandi, sine dubitatione praescivit? |
2 | Quamvis enim peccata non fecerit, naturas tamen ipsas, quae per seipsas sine dubio bonae sunt, quibus tamen ex arbitrio voluntatis futura essent vitia peccatorum, et in multis talia quibus esset aeterna poena reddenda, quis nisi Deus creavit? |
3 | Quare, nisi quia voluit? |
4 | quare autem voluerit, o homo, tu quis es qui respondeas Deo? |
5 | Numquid dicit figmentum eum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? |
6 | Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione facere aliud quidem vas in honorem, aliud autem in contumeliam? |