Augustinus, Epistolae, 186, 7, 22.
1 | Hic si dixerimus, Quanto melius ambo liberarentur; nihil nobis convenientius dicetur, quam, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? |
2 | Novit quippe ille quid agat, et quantus numerus esse debeat primitus omnium hominum, deinde sanctorum, sicut siderum, sicut Angelorum; atque, ut de terranis loquamur, sicut pecorum, piscium, volatilium, sicut arborum et herbarum, sicut denique foliorum capillorumque nostrorum. |
3 | Nam nos humana cogitatione adhuc possumus dicere, Quoniam bona sunt cuncta ista quae fecit, quanto melius illa duplicasset, et multiplicasset, ut multo essent plura quam sunt: si enim non ea caperet mundus, numquid non posset etiam ipsum facere quantum vellet ampliorem? |
4 | Et tamen quantumcumque faceret vel illa plura, vel istum capaciorem atque maiorem, nihilominus eadem de multiplicandis eis dici possent, et nullus esset immoderatus modus. |