monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, Epistolae, 186, 6, 20. <<<    

Augustinus, Epistolae, 186, 6, 21.

1 Quomodo, inquiunt, Esau non damnatur indignus, si « non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia maior serviet minori?
2 » Sicut enim illius nulla praecesserant opera bona, ut ad gratiam pertineret, sic nec huius mala ut ad poenam pertinere deberet.
3 Nulla plane in utroque opera vel bona vel mala, sed propria: uterque autem illi uni obnoxius erat, in quo omnes peccaverunt, ut omnes in illo morerentur: quicumque enim ex illo uno multi in seipsis futuri erant, tunc in illo unus erant.
4 Proinde illud peccatum solius esset, si ex illo nullus exiisset: porro autem in quo erat natura communis, ab eius vitio est nullus immunis.
5 Si ambo qui nondum propria vel bona vel mala operabantur, rei tamen ex origine nascebantur; laudet misericordiam qui liberatur, non culpet iudicium qui punitur.
Augustinus HOME