1 | Qua in re quoniam nimis alta et inscrutabilia sunt iudicia Dei, et investigabiles viae eius (Ibid. 33), interim teneat homo non esse iniquitatem apud Deum; sed qua aequitate cuius vult miseretur, et quem vult obdurat, se tanquam hominem ignorare fateatur: ita sane ut propter illud quod inconcussum tenet, non esse iniquitatem apud Deum, quamvis nemo ab illo iustificetur meritis praecedentibus, neminem tamen obdurari, nisi merito, noverit. |
2 | Pie namque et veraciter creditur Deus nocentes atque impios iustificando a poenis debitis liberare: quemquam vero immeritum et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. |
3 | Ubi ergo liberatur indignus, tanto debetur maior actio gratiarum, quanto poena iustior debebatur: ubi autem damnatur indignus, nec misericordia nec veritas obtinetur . |