Augustinus, Epistolae, 186, 6, 18.
1 | Hanc quaestionem sibi ex adverso opponens Apostolus ait: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? |
2 | nam voluntati eius quis resistit? |
3 | Nobis hoc dictum putemus. |
4 | Quid ergo aliud quam quod respondit Apostolus, respondere debemus? |
5 | aut si et nos talia movent, quia et nos homines sumus, simul oportet omnes audiamus dicentem, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? |
6 | Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? |
7 | Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Id. IX, 14-21)? |
8 | Haec massa si esset ita media, ut quemadmodum nihil boni ita nec mali aliquid mereretur, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam: cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem universa defluxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non ipsius iustitiae, quae gratiam nulla praecessit, sed Dei misericordiae; quod vero in contumeliam, non iniquitati Dei, quae absit ut sit apud Deum, sed iudicio deputandum est. |
9 | Hoc quisquis cum Ecclesia catholica sapit, non contra gratiam pro meritis disputat, sed misericordiam et iudicium Domino cantat, ut nec misericordiam recuset ingratus, nec iudicium accuset iniustus. |