monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Epistolae, 186, 6, 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, Epistolae, 186, 6, 17.

1 Denique subiungit et dicit, Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei: hoc propter eos dictum est, qui per gratiam liberati iustificantur.
2 Propter eos autem super quos ira Dei manet, quia et ipsis Deus bene utitur ad docendos alios quos liberare dignatur, subiunxit atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
3 Deinde ad utrumque concludens, Ergo, inquit, cuius vult miseretur, et quem vult obdurat; profecto neutrum aliqua iniquitate, sed utrumque misericordia et veritate.
4 Et adhuc tamen audax movetur infirmitas, eorum scilicet qui secundum coniecturas cordis humani inscrutabilem altitudinem iudiciorum Dei cogitare conantur!
Augustinus HOME