monumenta.ch > Augustinus > 16
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 6, 17.

Augustinus, Epistolae, 186, 6, 16.

1 Sed quomodo, inquiunt, non est iniquitas apud Deum, si diligendo discernit quos merita operum nulla discernunt?
2 Ita nobis hoc dicitur tanquam id Apostolus ipse non viderit, non proposuerit, non responderit.
3 Vidit utique quid iis auditis humana posset infirmitas vel ignorantia cogitare, et eamdem quaestionem sibi ipse proponens, Quid ergo dicemus?
4 inquit, numquid iniquitas apud Deum?
5 Continuo respondit, Absit.
6 Rationemque reddens cur absit, id est; cur non sit iniquitas apud Deum, non ait, Merita enim vel opera iudicat etiam parvulorum, etiamsi adhuc sint in materno utero constituti: quomodo enim hoc diceret, qui iam dixerat de nondum natis, et de iis qui nihil adhuc egerant boni vel mali, quod non ex operibus, sed ex vocante dictum sit, Maior serviet minori?
7 sed cum vellet ostendere cur in iis non sit iniquitas apud Deum, ait, Moysi enim inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero.
8 Quid nos hic docuit, nisi ex illa massa primi hominis, cui merito mors debetur, non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinere quod quisque liberatur: atque ita non esse iniquitatem apud Deum; quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, iniustus est?
9 Ibi enim gratia est indulgentia, ubi iusta posset esse vindicta.
10 Et hinc evidentius apparet, a poena debita liberato et gratis iustificato quantum beneficii conferatur, quod alter aequaliter reus sine punientis iniquitate punitur.
Augustinus HOME