Augustinus, Epistolae, 186, 5, 15.
1 | Nempe Doctor Gentium in fide et veritate istos geminos nondum natos nihil boni aut mali egisse testatur, ut gratia commendetur; ut quod dictum est, Maior serviet minori, non ex operibus, sed ex vocante dictum intelligatur, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non meritum hominis anteiret. |
2 | Non enim dicit electionem voluntatis humanae sive naturae, cum par esset in utroque mortis damnationisque conditio; sed electionem procul dubio gratiae, quae non invenit eligendos, sed facit, de qua et in consequentibus eiusdem Epistolae loquens ait: Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. |
3 | Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 5, 6). |
4 | Cui loco satis locus iste concordat, ubi commemoratur, non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Maior serviet minori. |
5 | Utquid ergo praeclarissimo gratiae commendatori de infantum libero arbitrio et nondum natorum actibus tam impudenter resistitur? |
6 | cur meritis praeveniri gratia perhibetur; quae gratia non esset, si secundum meritum imputaretur? |
7 | Cur contra salutem quae missa est perditis, quae venit indignis, quamlibet acuta, quamlibet copiosa et ornata, mirum tamen si christiana disputatione contenditur? |