Augustinus, Epistolae, 186, 5, 14.
1 | Ad hoc nos dicimus, ideo motus illos et tanquam litigium parvulorum signum rerum fuisse magnarum, quia non fuit arbitrium, sed prodigium. |
2 | Neque enim daturi sumus et asinis liberum arbitrium voluntatis, quoniam huius generis iumentum, sicut scriptum est, subiugale sine voce, hominis voce respondens vetuit prophetae dementiam (II Petr. II, 16). |
3 | Hi autem qui tales non prodigiosos motus, sed voluntarios actus, nec de parvulis, sed a parvulis factos esse contendunt, quid Apostolo responsuri sunt, qui cum et hos geminos ad documentum gratuitae gratiae commemorandos videret, Nondum enim natis, inquit, nec aliquid agentibus boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum est, Quia maior serviet minori (Rom. IX, 11-13)? |
4 | deinde adiungens testimonium prophetae longe post quidem ista dicentis, sed tamen de hac re antiquum Dei consilium declarantis, Sicut scriptum est, inquit, Iacob dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3). |