monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 5, 14.

Augustinus, Epistolae, 186, 5, 13.

1 Unde autem argumententur adversus Apostolum apertissime dicentem, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12), dicentes etiam parvulos propria per liberum arbitrium habere peccata, taedet attendere, pigetque proferre, sed magis compellimur dicere.
2 Quod enim potuerunt magna et acuta ingenia cogitare, aut inopiae est tacendo vitare, aut arrogantiae contemnendo praeterire.
3 Ecce, inquiunt, Esau et Iacob intra viscera materna luctantur, et dum nascuntur, alter supplantatur ab altero, atque in pede praecedentis manu consequentis et tenentis inventa, perseverans quodammodo lucta convincitur.
4 Quomodo ergo in infantibus haec agentibus, nullum est vel ad bonum vel ad malum propriae voluntatis arbitrium, unde praemia sive supplicia meritis praecedentibus subsequantur?
Augustinus HOME