monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 186, 4, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 186, 4, 12.

1 Hoc diximus propter eos qui non valentes in causa gratiae inscrutabilia Dei iudicia perscrutari, cur ex Adam massa quae profecto ex uno in condemnationem tota collapsa est, illud vas faciat in honorem, illud in contumeliam; tamen audent parvulos reos propriorum constituere peccatorum, ut qui bona malave cogitare non possunt, putentur per liberum arbitrium vel poenam mereri posse vel gratiam: cum potius apostolica veritas dicendo, Ex uno omnes in condemnationem (Rom. V, 16), satis ostendat quod nascantur in poena, ut non merito, sed misericordia renascantur in gratia.
2 Alioquin gratia iam non est gratia, si non divinis operibus gratis datur, sed humanis meritis redditur.
3 Quae sola sic discernit a poena, ut cum poena sit ex Adam omnibus debita, gratia vero per unum Iesum Christum nulli debita, sed gratuita, ut vere sit gratia, inscrutabilia iudicia Dei, tanquam Deus, esse possint, cum parvulos ipse discernat, quos merita nulla discernunt; sed iniqua esse non possint, quia universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).
4 Unde cum praebetur alteri misericordiae gratia, non habet quod de humano merito glorietur; quoniam non ex operibus, ne forte quis extollatur.
5 Cum vero alteri vindictae redditur veritas, non habet cur iuste queratur: id enim redditur quod peccato iure debetur; quoniam unus in quo omnes peccaverunt, utique etiam in singulis quibusque punitur.
6 In quorum poena clarius ostenditur quid vasis misericordiae per non debitam, sed veram gratiam, hoc est gratuitam, conferatur.
Augustinus HOME