monumenta.ch > Augustinus > 11
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 4, 12.

Augustinus, Epistolae, 186, 4, 11.

1 Multum est autem indulgentius, et sine ulla dubitatione magis gratuitum, quod Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum praestatur infantibus, ut eis non obsit ex Adam generatio, et prosit in Christo regeneratio, in quibus et ipsum accipiendi sensum tanto ante misericordia Dei praevenit: qui certe si in hac parvula aetate de corpore exierint, vitam aeternam regnumque coelorum scientes accipiunt, eius muneris merito quod hic, cum utique profuit, nescierunt.
2 Certe in iis post priorum doctrinam, ista nonnisi priora sunt dona, in quibus donandis Dei gratia sic operatur, ut nec voluntas accipientium vel praemittatur, vel adiungatur, vel subsequatur: quandoquidem tantum beneficium non solum non libentibus, verum etiam reluctantibus datur; quod eis ad magnum imputaretur sacrilegium, si iam in iis aliquid valeret voluntatis arbitrium.
Augustinus HOME