Augustinus, Epistolae, 186, 3, 10.
1 | Nec dicat sibi, Si ex fide, quomodo gratis? |
2 | quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur? |
3 | Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit, Ut merear iustificationem, habeo fidem; respondetur ei, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? |
4 | Cum ergo fides impetrat iustificationem, sicut unicuique Deus partitus est etiam ipsius mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici, comitante, non ducente, pedissequa, non praevia voluntate. |
5 | Unde ille qui dixit, Fortitudinem meam ad te custodiam, causamque reddidit dicens, Quoniam Deus susceptor meus es; tanquam requirens quibus id meritis fuerit consecutus, nihilque in se inveniens ante gratiam Dei, Deus meus, inquit, misericordia eius praeveniet me. |
6 | Quantumcumque, inquit, cogitavero antecedentia merita mea, misericordia eius praeveniet me. |
7 | Proinde ab illo attributam fortitudinem suam ad illum custodiens, eodem servatore non perdidit, quo largitore suscepit. |
8 | Nec ob aliud meretur ampliora, nisi pie fideliterque sciendo a quo sibi bona sunt omnia, et hoc sciendo non ex seipso, ne vel hoc sit in eo quod non sit ex Deo. |
9 | Unde optime Apostolus: Nos, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). |
10 | Ac per hoc et ipsum hominis meritum donum est gratuitum: nec a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum (Iacobi I, 17), boni aliquid accipere quisquam meretur, nisi accipiendo quod non meretur. |