monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 186, 3, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 186, 3, 9.

1 Nam cur illam iustitiam quae ex Lege est, suam dixit Apostolus, non ex Deo?
2 quasi Lex non sit ex Deo?
3 Quis hoc nisi impius senserit?
4 Sed quia Lex per litteram iubet, non per Spiritum iuvat, quicumque sic audit litteram Legis ut ei sufficere videatur cognovisse quid iubeat aut prohibeat, quo id se arbitrii sui virtute impleturum esse confidat, nec fide confugiat adiuvandus ad Spiritum vivificantem, ne reum factum littera occidat; is profecto zelum Dei habet, sed non secundum scientiam.
5 Ignorans enim Dei iustitiam, id est, eam quae datur ex Deo, et suam volens constituere, ut tantummodo ex Lege sit, iustitiae Dei non est subiectus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 2-4), sicut idem apostolus dicit, ut nos simus iustitia Dei in ipso (II Cor. V, 21).
6 Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum (Rom. V, 1): iustificati autem gratis per gratiam ipsius (Id. III, 24), ne fides ipsa superba sit.
Augustinus HOME