Augustinus, Epistolae, 186, 3, 8.
1 | Qui vero suis meritis praemia tanquam debita exspectant, nec ipsa merita Dei gratiae tribuunt, sed viribus propriae voluntatis, sicut dictum est de carnali Israel, persequentes legem iustitiae, in legem iustitiae non perveniunt: quare? |
2 | Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus. |
3 | Ipsa est enim iustitia ex fide, quam Gentes apprehenderunt, de quibus dictum est: Quid ergo dicemus? |
4 | Quia Gentes, quae non cognoverunt iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est. |
5 | Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit: quare? |
6 | Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus. |
7 | Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est, Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum non confundetur (Rom. IX, 30-33). |
8 | Ipsa est iustitia ex fide, qua credimus nos iustificari, hoc est, iustos fieri gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, ut inveniamur in illo, non habentes nostram iustitiam quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi. |
9 | Quae ex Deo iustitia (Philipp. III, 9) in fide, in fide utique est, qua credimus nobis iustitiam divinitus dari, non a nobis in nobis nostris viribus fieri. |