monumenta.ch > Augustinus > 7
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 3, 8.

Augustinus, Epistolae, 186, 3, 7.

1 Si quis autem dixerit quod gratiam bene operandi fides mereatur; negare non possumus, imo vero gratissime confitemur.
2 Hanc enim fidem volumus habeant, qua impetrent charitatem quae sola vere bene operatur, isti fratres nostri qui multum de suis operibus gloriantur: charitas autem usque adeo donum Dei est, ut Deus dicatur (I Ioan. IV, 8).
3 Qui ergo habent fidem qua impetrent iustificationem, per Dei gratiam pervenerunt ad legem iustitiae: unde dicitur, Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te (Isai. XLIX, 8).
4 Proinde in iis qui per electionem gratiae salvi fiunt, adiutor Deus operatur et velle, et operari, pro bona voluntate; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28): si omnia, utique et ipsam dilectionem quam fide impetramus, ut eum qui nos prior dilexit ut in illum crederemus, per eius gratiam diligamus, et diligamur qui operati non sumus.
Augustinus HOME