Augustinus, Epistolae, 186, 2, 6.
1 | Recolat igitur iste si potest merita sua, unde factum sit ut Deus dignaretur eius esse susceptor, ac si Deus esset susceptus. |
2 | Recolat utrum quaesierit, an quaesitus sit, ab illo scilicet qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10). |
3 | Nam si quaerere voluerit ante gratiam quid meruerit ut acciperet eam, mala sua poterit homo invenire, non bona, etiamsi eum unius diei vitam habentem super terram gratia Salvatoris invenerit. |
4 | Quia si aliquid boni operatur homo ut gratiam mereatur, non ei merces imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. |
5 | Si autem credit in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam (Rom. IV, 4, 5) (iustus enim ex fide vivit [Habac. II, 4] ), profecto antequam gratia iustificetur, id est iustus efficiatur, impius quid est, nisi impius? |
6 | quem si debitum sequeretur, quid eius merito nisi supplicium redderetur? |
7 | Si ergo gratia, iam non ex operibus est; alioquin gratia iam non est gratia (Rom. XI, 6). |
8 | Operibus enim debitum redditur, gratia gratis datur; unde etiam nuncupatur. |