monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 186, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 186, 2, 5.

1 Bonum est igitur homini ut cum totis viribus liberi arbitrii sui veraciter dicat, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII, 10): quia ille qui putavit sine ipsius adiutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinquam regionem, et vivens prodige, cuncta consumpsit, et miseria durae servitutis attritus, reversusque in semetipsum dixit, Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. XV, 12-18): quam cogitationem bonam quando haberet, nisi et ipsam illi in occulto pater misericordissimus inspirasset?
2 Quod intelligens minister ille Novi Testamenti, Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est.
3 Unde et ille cum dixisset, Fortitudinem meam ad te custodiam (II Cor. III, 5); ne vel hoc ipsum quia custodit, suis viribus arrogaret, tanquam ei venisset in mentem quia nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, 1); et non dormit neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4); adiunxit causam unde fiat idoneus custodire, vel quo potius custode servetur, Quoniam, Deus, inquit, susceptor meus es.
Augustinus HOME