1 | Quae omnia modo legere poteris, si eorum forte ad te vel nulla vel non cuncta pervenerant: ubi videbis, servata erga hominem moderatione quae debuit, ne damnaretur si prava damnaret, ipsum tamen novellum et perniciosum errorem sic ecclesiastica auctoritate compressum, ut multum miremur esse adhuc quosdam qui per quemlibet errorem gratiae Dei conentur obsistere; si tamen haec gesta esse didicerunt quae gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (quod fides vera et catholica tenet semper Ecclesia) pusillos cum magnis a morte primi hominis ad vitam secundi hominis transfert; non solum peccata dolendo, verum etiam ad non peccandum recteque vivendum, eos qui iam uti possunt voluntatis arbitrio sic adiuvando, ut nisi adiuvet, nihil pietatis atque iustitiae, sive in opere, sive etiam in ipsa voluntate habere possimus: Deus quippe operatur in nobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philip. II, 13). |