Augustinus, Epistolae, 186, 1, 2.
1 | Haec mala quibus Salvatoris evacuaretur adventus, ubi hoc possumus dicere quod de Lege dicit Apostolus, Si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21), refellebamus, ut poteramus, in cordibus eorum, qui ista sentirent, ut his cognitis, etiam ille, si fieri posset, non lacessitus ista emendaret; atque ita et pernicies destrueretur erroris, et hominis verecundiae parceretur. |
2 | Sed posteaquam ad nos litterae de Oriente venerunt, eamdem causam apertissime ventilantes, nullo modo iam qua licumque episcopali auctoritate deesse Ecclesiae debueramus. |
3 | Missae sunt itaque de hac re ex duobus conciliis, Cathaginensi et Milevitano, relationes ad apostolicam Sedem, antequam Gesta ecclesiastica, quibus apud episcopos provinciae Palaestinae Pelagius perhibetur esse purgatus, vel in manus nostras, vel in Africam pervenissent. |
4 | Scripsimus etiam ad beatae memoriae Papam Innocentium, praeter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. |
5 | Ad omnia nobis ille rescripsit eo modo, quo fas erat atque oportebat apostolicae Sedis antistitem. |