Augustinus, Epistolae, 186, 1, 1.
1 | Tandem aliquando providit Deus nobis litterarum fidelissimum perlatorem, omnium nostrum merito charissimum fratrem Ianuarium; per quem, etiamsi non scriberemus, omnia quae circa nos sunt possit Sinceritas tua tanquam per viventem atque intelligentem epistolam noscere. |
2 | Pelagium, quem credimus, ut ab illo distingueretur qui Pelagius Tarenti dicitur, Britonem fuisse cognominatum, quod ut servum Dei dilexeris, novimus: nunc autem quemadmodum diligas, ignoramus. |
3 | Nam et nos non solum dileximus, verum etiam diligimus eum; sed aliter nunc diligimus, aliter aliquando dileximus: tunc enim, quia nobis rectae fidei videbatur; nunc autem, ut ab iis quae inimica et adversa gratiae Dei sentire dicitur, illius misericordia liberetur. |
4 | Nam cum hoc de illo aliquandiu fama iactaret, non utique facile credendum fuit; solet quippe fama mentiri: sed propius ut crederemus, accessit quod librum quemdam eius, ea prorsus persuadere molientem quae gratiam Dei per unum mediatorem Dei et hominum hominem Iesum Christum generi humano impertitam, de fidelium cordibus creditam deleant, legimus, traditum nobis a famulis Christi, qui eum talia docentem studosissime audierant, fuerantque sectati. |
5 | Cui quidem libro, eisdem rogantibus, quia id fieri oportere videbamus, tacito nomine auctoris, ne offensus insanabilior redderetur, unius nostrum disputatione responsum est. |
6 | Quo libro id continetur, et multipliciter atque abundanter asseritur, quod etiam quibusdam litteris agit ad tuam Venerationem datis, ubi dicit se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendi atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret: ut videlicet haec intelligatur doctore ipso gratia Dei, quae Paganis atque Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus communis est. |