Augustinus, Epistolae, 184a, 3, 6.
1 | Porro cum altero infidelium genere, qui vel vim nullam esse divinam credunt, vel ad eam res humanas pertinere non credunt, nescio utrum sermo sit habendus de aliqua quaestione pietatis; quamvis non fere quisquam nostris temporibus reperiatur ita stultus, qui vel in corde suo dicere audeat: Non est Deus (Psal. XIII, 1). |
2 | Illi autem alii stulti non desunt qui dixerint, Non videbit Dominus (Psal. XCIII, 7); id est, providentiam suam in haec terrena non tendit. |
3 | Verumtamen in his libris, quos volo ut legat Charitas vestra, dum asserit Civitas Dei, non solum esse Deum, quod natura insitum vix ulla unquam exstirpat impietas; sed etiam rerum humanarum curam gerere ab ipsa institutione hominum usque ad beatificandos iustos cum Angelis sanctis, et damnandos impios cum angelis malignis, si Deus voluerit, et quibus voluerit credibile fiet. |