monumenta.ch > Augustinus > 5
>>> Augustinus, Epistolae, 184a, 3, 6.

Augustinus, Epistolae, 184a, 3, 5.

1 Istorum sane infidelium, quos vel Gentiles, vel iam vulgo usitato vocabulo Paganos appellare consuevimus, quoniam duo sunt genera; unum eorum, qui superstitiones, quas putant, Christianae religioni anteponunt; alterum eorum, qui nullo religionis nomine obstricti sunt; ego in quibusdam libris, quos de Civitate Dei praenotavi, quorum ad vos existimo iam pervenisse notitiam, et quorum adhuc reliquos, si Dominus voluerit, absolvendos in mediis meis occupationibus molior, adversus primum istorum genus, quod Apostolus notat, ubi dicit, Quae immolant gentes, daemoniis, et non Deo immolant (I Cor. X, 20); vel certe, ubi dicit, Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25); decem volumina non parva confeci, quorum priora quinque illos redarguunt, qui propter adipiscendam vel retinendam humanarum rerum istam terrenam temporalemque felicitatem, non unius summi et veri, sed multorum deorum cultum necessarium esse contendunt.
2 Posteriora vero alia quinque contra illos sunt, qui se adversus salutarem doctrinam tumidius et inflatius extollentes, ad beatitudinem, quae post hanc vitam speratur, etiam per daemonum multorumque deorum cultum existimant pervenire.
3 Ubi et nobiles eorum philosophi in tribus his quinque, sed ultimis libris, refelluntur a nobis.
4 Caeteri ab undecimo quot esse potuerint, quorum iam tres absolvi, quartum in manibus habeo, ea quae nos de Civitate Dei tenemus et credimus, continebunt; ne aliena tantummodo refutare, non etiam nostra in hoc opere asserere voluisse videamur.
5 Iste autem post decem quartus, idemque totius operis quartus decimus liber, si Dominus voluerit, enodatas habebit omnes, quas mihi proposuistis in vestra epistola, quaestiones.
Augustinus HOME