monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 184a, 1, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 184a, 1, 3.

1 Concupiscentia quippe carnalis, qua seminantur et concipiuntur, non erat ante peccatum, nec fuisset omnino, nisi hominis inobedientiam poena reciproca etiam suae carnis inobedientia sequeretur.
2 Quo malo quamvis bene utatur nuptiarum bonum, non tamen sine illo fieri potest etiam nuptialis, id est liberorum procurandorum causa licitus honestusque concubitus.
3 Sine illo autem fieri posset, si humana in eo statu in quo condita est, non peccando natura mansisset.
4 Possent enim membra etiam genitalia, sicut caetera, ad opus proprium peragendum nutu voluntatis moveri, non aestu libidinis excitari.
5 Nam quis neget illa Dei verba, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22), non maledictionem peccatorum, sed benedictionem fuisse nuptiarum?
6 Per hanc ergo concupiscentiam quia neque seminatus, neque conceptus est Christus (quoniam se longe aliter habuit Virginis partus); per hanc, inquam, concupiscentiam quidquid hominum seminatur, concipitur, et nascitur, ne puniatur, opus est renascatur.
7 Quia, etsi de renatis parentibus nascitur, non potest huic praestare generatio carnalis, quod illis non praestitit nisi regeneratio spiritualis.
8 Sicut non solum de oleastri, sed etiam de olivae semine non nascitur nisi oleaster, quamvis olea non sit oleaster.
9 Multa de his etiam in aliis nostris litteris diximus, quae volo potius ut legatis quam nos eadem repetere cogatis.
Augustinus HOME