Augustinus, Epistolae, 184a, 1, 2.
1 | Dominus ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16). |
2 | Si ergo parvuli cum baptizantur, non inaniter dicitur, sed veraciter agitur, ut inter credentes habeantur, unde etiam nova proles ore Christianorum omnium nuncupantur; profecto si non crediderint, condemnabuntur: ac per hoc, quia nihil ipsi male vivendo addiderunt ad originale peccatum, potest eorum merito dici in illa damnatione minima poena, non tamen nulla. |
3 | Quisquis autem putat diversitatem futuram non esse poenarum, legat quod scriptum est: Tolerabilius erit Sodomae in die iudicii, quam illi civitati (Matth. X, 15). |
4 | Non ergo a deceptoribus inter regnum et supplicium medius locus quaeratur infantibus; sed transeant a diabolo ad Christum, hoc est, a morte ad vitam, ne ira Dei maneat super eos: ab hac quippe ira Dei non liberat nisi gratia Dei. |
5 | Quid est autem ira Dei, nisi a Deo iusto poena debita atque vindicta? |
6 | neque enim Deus aliqua commotione turbatur, sicut irascitur mutabilis animus; sed ea quae dicitur ira Dei, nihil est aliud, quam iusta poena peccati, quae non mirum, quod transit in posteros. |