Augustinus, Epistolae, 184a, 1, 1.
1 | Sanctum quidem studium vestrum, quo a me multa putatis esse quaerenda ut contentiosis impietatibus non inermes resistere valeatis, nec debet iustitia spernere, nec charitas potest. |
2 | Sed diligentem ad omnia responsionem una epistola, quamlibet sit prolixa, non capit. |
3 | Plurimis autem opusculis nostris aut ad omnia, aut pene ad omnia, quae requiritis, iam me respondisse, quantum potui, noveritis. |
4 | Quae si legatis, quoniam sic vos audio instituisso vitam qua Deo servitis, ut vobis ad legendum vacet, aut omnis vobis patebit instructio, aut non multum existimo defuturum, praesertim quia inest vobis Doctor interior, cuius gratia tales estis. |
5 | Nam quid hominem ad aliquid discendum adiuvat homo, si non simus docibiles Domini (Ioan. VI, 45)? |
6 | et in hac tamen epistola nequaquam exspectationem vestram, sicut Dominus adiuvat, brevi saltem responsione fraudabo. |