monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 183, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 183, 5.

1 Librum sane, qui eius esse diceretur, nobis a vestra Charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, et nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum; cuius similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret.
2 Nam hoc loco latius de lege disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio, necessarium esse non duximus, cum vobiscum totam scientibus parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur.
3 Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus.
4 Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare?
5 Anathematizet ergo ista quae sensit, ut illi qui eius sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera, cognoscant.
6 Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari.
7 Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed huius magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat cuius iste talem non admittit nec postulat curam.
8 (Et alia manu): Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
9 Data VI calendas februarias, post consulatum gloriosissimi Theodosii Augusti VII, et Iunii Quarti Palladii V. C.
Augustinus HOME