Augustinus, Epistolae, 183, 4.
1 | Sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adiutoriumque cognoscens, ut videatur verum, et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non Gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso! |
2 | Unde non possumus illorum nec culpare nec approbare iudicium, cum nesciamus utrum vera sint Gesta; aut si vera sunt, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. |
3 | Qui si confidit novitque non se nostra dignum esse damnatione, quod dicat iam totum hoc se refutasse quod dixerat, non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi. |
4 | Nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro iudicio quibusvis acceptis litteris, cum sciat damnandum se esse, committet? |
5 | Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disiuncti. |
6 | Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. |
7 | Potest enim damnare quae senserat, ac, dalis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres charissimi. |