monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 183, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 183, 3.

1 Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint Gesta perlata, quibus ille et auditum se crederet et absolutum: quae utrum vera sint dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas.
2 Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis eredimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut illos cogeret epistolis suis, qui diiudicaverunt, indicare.
3 Verum cum sint aliqua in ipsis posita Gestis, quae obiecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo.
Augustinus HOME