1 | Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, infecti illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum viae tramitem redeant festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus error invadat. |
2 | Nam si Pelagius quocumque restitit loco, eorum animos qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit: seu hac illi in urbe sint (quos nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente iactare, nec in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci), sive in quovis terrarum loco degant; Dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur, audita eius damnatione qui fuerit pertinax et resistens huius dogmatis auctor inventus; nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint sint sanandi. |