Augustinus, Epistolae, 183, 1.
1 | Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit; ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant dignum possint praebere doctorem. |
2 | Sed de his iam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus. |
3 | Sed subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur, nec potest aliquando deesse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius veritate vincatur. |
4 | Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit? |