Augustinus, Epistolae, 182, 6.
1 | Quare Pelagium Celestiumque, id est inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones, ecclesiastica communione privari, apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 23, 26); eosque interim dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt: abscindendi sunt enim qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi (Galat. I, 7). |
2 | Simul autem praecipimus ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat. |
3 | Non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus digni sunt morte (Rom. I, 32); quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem. |
4 | Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. |
5 | Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia; absint atriis Domini, careant custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. |
6 | Prospiciendum est ergo ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse quam pastores. |