Augustinus, Epistolae, 182, 5.
1 | Illud vero quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. |
2 | Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semetipsis (Ioan. VI, 54). |
3 | Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum. |
4 | Si ergo nihil volunt officere non renasci, fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse. |
5 | Verum ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discindi, proclamat hoc Dominus in Evangelio, dicens: « Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum coelorum » (Luc. XVIII, 16). |